1
– 2
– 3
– 4
– 5
– 6
– 7
– 8
– 9 1
– 2
– 3
– 4
– 5
– 6
– 7
– 8
– 9 |
Autres œuvres |
---|
B. d. S.
Henr. Oldenburgius
Amice plurimùm colende,
Libellum, quem promiseram, en accipe, mihique tuum de eo judicium, imprimis circa ea, quae de Nitro, deque Fluiditate, ac Firmitudine inferit Specimina, rescribe. Gratias tibi maximas ago pro eruditis tuis literis secundis, quas heri accepi. Doleo tamen magnopere, quòd iter tuum Amstelaedamense obfuerit, quò minùs ad omnia mea dubia responderis. Quod tum praetermissum quamprimùm per otium licuerit, expedias, oro. Multum quidem mihi lucis in posteriori hâc epistolâ affudisti, non tamen tantum, ut omnem caliginem dispulerit ; quod tum, credo, fiet feliciter, quando distinctè, et clarè de verâ, et primâ rerum origine me instruxeris. Quamdiu enim perspicuum mihi non est, à quâ causâ, et quomodò res coeperint esse, et quo nexu à primâ causâ, si qua talis sit, dependeant ; omnia, quae audio, quaeque lego, scopae mihi dissolutae videntur. Tu igitur, Doctissime Domine, ut facem hâc in re mihi praebeas, deque meâ fide, et gratitudine non dubites, enixè rogo, qui sum
Tibi addictissimus
Henr. Oldenburg
Londini 11/21 Octob. 1661
Epistola 4 | ◄ | Epistolae | ► | Epistola 6 |