Quantum superior disquisitio de vero horum librorum Scriptore juvet ad eorundem perfectam intelligentiam, facile colligitur ex solis ipsis locis, quae ad nostram de hac re sententiam confirmandam attulimus, quaeque absque ea unicuique deberent obscurissima videri. Verum praeter Scriptorem alia animadvertenda in ipsis libris supersunt, quae communis superstitio vulgus deprehendere non sinit. Horum praecipuum est, quod Hezras (eum pro Scriptore praedictorum librorum habebo, donec aliquis alium certiorem ostendat) narrationibus in hisce libris contentis ultimam manum non imposuit, nec aliud fecit, quam historias ex diversis scriptoribus colligere, et quandoque non nisi simpliciter describere, atque eas nondum examinatas neque ordinatas posteris reliquit. Quae autem causae impediverint (nisi fortè intempestiva mors), quo minus hoc opus omnibus suis numeris adimpleret, nequeo conjicere. At reipsa, quamvis antiquis Hebraeorum historicis destituti simus, ex paucissimis tamen eorum fragmentis, quae habemus, evidentissime constat. Nam historia Hiskiae ex v. 17 cap. 18 lib. 2 Regum, ex relatione Esaiae, prout ipsa reperta est scripta in Chronicis Regum Judae, descripta est : hanc namque totam in libro Esaiae, qui in Chronicis Regum Judae continebatur (vide lib. 2 Paralip. cap. 32 vers. paenult.) iisdem, quibus hîc, verbis narratam legimus, exceptis [1] tantum paucissimis ; ex quibus tamen nihil aliud concludi potest, quam quod hujus Esaiae narrationis variae lectiones repertae fuerint, nisi quis mallet in his etiam mysteria somniare. Deinde etiam caput ultimum hujus libri in Jeremiae cap. ultimo, 39 et 40 continetur. Praeterea cap. 7 Samuël. 2 in libr. 1 Paralip. cap. 17 descriptum reperimus : at verba variis in locis adeo mirifice mutata [2] deprehenduntur, ut facillimè dignoscatur, haec duo capita ex duobus diversis exemplaribus historiae Natanis desumpta esse. Denique genealogia regum Idumaeae, quae habetur Genesis cap. 36 ex v. 31, iisdem etiam verbis in libro 1 Paralip. cap. 1 deducitur, cum tamen hujus libri authorem ea, quae narrat, ex aliis historicis sumsisse constat, non vero ex his duodecim libris, quos Hezrae tribuimus. Quare non dubium est, quin, si ipsos haberemus historicos, res ipsa directè constaret : sed quia iisdem, ut dixi, destituti sumus, id nobis tantum restat, ut ipsas historias examinemus : nempe earum ordinem et connexionem, variam repetitionem, et denique in annorum computatione discrepantiam, ut de reliquis judicare possimus. Eas itaque vel saltem praecipuas perpendamus ; et primò illam Judae et Tamar, quam cap. 38 Genesis historicus sic narrare incipit, Contigit autem in illo tempore, ut Judas a suis fratribus discederet. Quod tempus necessario referendum est ad aliud [3], de quo immediate loquutus est : at ad id, de quo in Genes. immediate agitur, minime referri potest. Ab eo enim, nempe a quo Josephus in Aegyptum ductus fuit, usque quo Jacobus patriarcha cum tota familia eò etiam profectus est, non plus, quam viginti duos annos numerare possumus ; nam Josephus, cum a fratribus venderetur, septendecim annos natus erat, et cum a pharaone e carceribus vocari juberetur, triginta : quibus si addantur septem anni fertilitatis et duo famis, conficient simul viginti duos annos. Atqui hoc temporis intervallo nemo concipere poterit tot res contingere potuisse. Nempe quod Juda tres liberos ex unica uxore, quam tum duxit, unum post alium procreaverit, quorum major natu, ubi per aetatem licuit, Tamar in uxorem duxit, eô vero mortuô secundus eam in matrimonium recepit, qui etiam obiit, et quod dudum postquam haec acta sunt, ipse Judas cum ipsa nuru Tamar ignarus rem habuerit, ex qua iterum duos, uno tamen partu, liberos acceperit, quorum etiam unus intra praedictum tempus factus est parens. Cum igitur haec omnia non possunt referri ad illud tempus, de quo in Genesi, referendum necessario est ad aliud, de quo immediate in alio libro agebatur ; ac proinde Hezras hanc etiam historiam simpliciter descripsit, eamque nondum examinatam reliquis inservit. At non tantum hoc caput, sed totam Josephi et Jacobi historiam ex diversis historicis decerptam et descriptam esse necessario fatendum est, adeo parum sibi constare videmus. Caput enim 47 Geneseos narrat, quod Jahacob, cum primum pharahonem ducente Josepho salutavit, annos 130 natus erat, a quibus si auferantur viginti duo, quos propter Josephi absentiam in maerore transegit et praeterea septemdecim aetatis Josephi, cum venderetur, et denique septem, quos propter Rachelem servivit, reperietur ipsum provectissimae aetatis fuisse, octoginta scilicet et quatuor annorum, cum Leam in uxorem duceret, et contra Dinam vix septem fuisse annorum [4], cum a Sechemo vim passa est, Simeon autem et Levi vix duodecim et undecim, cum totam illam civitatem depraedati sunt, ejusque omnes cives gladio confecerunt. Nec hic opus habeo omnia Pentateuchi recensere. Si quis modo ad hoc attenderit, quod in hisce quinque libris omnia praecepta scilicet et historiae promiscue sine ordine narrentur, neque ratio temporum habeatur, et quod una eademque historia saepe, et aliquando diversimode repetatur, facile dignoscet haec omnia promiscue collecta, et coacervata fuisse, ut postea facilius examinarentur, et in ordinem redigerentur. At non tantum haec, quae in quinque libris, sed etiam reliquae historiae usque ad vastationem urbis, quae in reliquis septem libris continentur, eodem modo collectae sunt. Quis enim non videt, in cap. 2 Judicum ex v. 6 novum Historicum adferri (qui res a Josua gestas etiam scripserat) ejusque verba simpliciter describi. Nam postquam historicus noster in ultimo capite Josuae narravit, quod ipse mortem obierit, quodque sepultus fuerit, et in primo hujus libri narrare ea promiserit, quae post ejusdem mortem contigerunt, qua ratione, si filum suae historiae sequi volebat, potuisset superioribus annectere, quae hîc de ipso Josua narrare incipit [5]. Sic etiam capita 17, 18 etc. Samuëlis 1 ex alio historico desumpta sunt, qui aliam causam sentiebat fuisse, cur David aulam Saulis frequentare inceperit, longe diversam ab illa, quae in cap. 16 libri ejusdem narratur : non enim sensit, quod David ex consilio servorum a Saulo vocatus ipsum adiit (ut in cap. 16 narratur), sed quod casu a patre ad fratres in castra missus Saulo ex occasione victoriae, quam contra Philistaeum Goliat habuit, tum demum innotuit, et in aula detentus fuit. Idem de cap. 26 ejusdem libri suspicor, quod nimirum historicus eandem ibi historiam, quae cap. 24 habetur, secundum opinionem alterius narrare videatur. Sed hoc missum facio, et ad annorum computationem examinandam pergo. Cap. 6 libri 1 Regum dicitur, quod Salomon templum aedificavit anno 480 ab Aegypti exitu, at ex historiis ipsis longe majorem numerum concludimus. Nam
Moses populum in desertis gubernavit
|
40
|
Josuae, qui centum et decem annos vixit, non plus tribuuntur ex Josephi et aliorum sententia quam
|
26
|
Kusan Rishgataim populum in ditione tenuit
|
8
|
Hotniel filius Kenaz judicavit [6]
|
40
|
Heglon rex Moabi imperium in populum tenuit
|
18
|
Eud et Sangar eundem judicaverunt
|
80
|
Jachin rex Kanahani populum iterum in ditione tenuit
|
20
|
Quievit postea populus
|
40
|
Fuit deinde in ditione Midiani
|
7
|
Tempore Gidehonis transegit in libertate
|
40
|
Sub imperio autem Abimelechi
|
3
|
Tola filius Puae judicavit
|
23
|
Populus iterum in ditione Philistaeorum et Hamonitarum fuit
|
18
|
Populus fuit iterum in ditione Philistaeorum
|
40
|
Fuit iterum populus in ditione Philistaeorum, antequam a Samuële liberaretur
|
20
|
Salomon antequam templum aedificavit
|
4
|
Atque hi omnes additi numerum conficiunt annorum
|
580
|
Quibus deinde addendi sunt anni illius saeculi, quo post mortem Josuae Respublica Hebraeorum floruit, donec a Kusan Rishgataim subacta fuit, quorum numerum magnum fuisse credo ; non enim mihi persuadere possum, quod statim post mortem Josuae omnes, qui ejus portenta viderant, uno momento perierunt, nec quod eorum successores uno actu et ictu legibus valedixerunt, et ex summa virtute in summam nequitiam et socordiam lapsi sunt, nec denique quod Kusan Rishgataim eos dictum factum subegit. Sed cum horum singula aetatem fere requirant, non dubium est, quin Scriptura cap. 2 v. 7, 9, 10 libri Judicum historias multorum annorum comprehenderit, quas silentio transmisit. Sunt praeterea addendi anni, quibus Samuël fuit Judex, quorum etiam numerus in Scriptura non habetur. Sunt deinde addendi anni Regni Saulis, quos in superiore computatione omisi, quia ex ejus historia non satis constat, quot annos regnaverit ; dicitur quidem cap. 13 v. 1 lib. 1 Samuëlis, eundem duos annos regnavisse, sed et ille textus truncatus est, et ex ipsa historia majorem numerum colligimus. Quod textus truncatus sit, nemo, qui hebraeam liguam vel a primo lime salutavit, dubitare potest. Sic enim incipit במלכו ושתי שנים מלך על ישראל annum natus erat Saul, cum regnaret, et duos annos regnavit supra Israëlem. Quis, inquam, non videt numerum annorum aetatis Saulis, cum regnum adeptus esset, omissum esse ? At quod ex ipsa historia major numerus concluditur, credo neminem etiam dubitare. Nam cap. 27 v. 7 ejusdem libri habetur, quod David apud Philistaeos, ad quos propter Saulum confugit, moratus fuit unum annum et quatuor mentes : quare ex hac computatione reliqua spatio octo mensium contingere debuerunt, quod neminem credere existimo. Josephus saltem in fine libri sexti Antiquitatum textum sic correxit, Regnavit itaque Saul Samuële vivente annos decem et octo, moriente autem alios duos. Quin tota haec historia cap. 13 nullo modo cum antecedentibus convenit. In fine cap. 7 narratur, quod Philistaei ab Hebraeis ita debellati fuerunt, ut non fuerint ausi vivente Samuële terminos Israëlis ingredi ; at hîc, quod Hebraei (vivente Samuële) a Philistaeis invaduntur, a quibus ad tantam miseriam et paupertatem redacti fuerant ut armis, quibus se defendere possest, destituerentur, et insuper mediis eadem conficiendi. Sudarem sane satis, fi omnes has historias, quae in hoc primo libro Samuëlis habentur, ita conarer conciliare, ut omnes ab uno Historico descriptae et ordinatae viderentur. Sed ad meum propositum revertor. Anni itaque regni Saulis superiori computationi sunt addendi. Denique annos anarchiae Hebraeorum etiam non numeravi, quia non constant ex ipsa Scriptura. Non, inquam, mihi constat tempus, quo illa contigerint, quae ex cap. 17 usque ad finem libri Judicum narrantur. Ex his itaque clarissime sequitur veram annorum computationem neque ex ipsis historiis constare, neque ipsas historias in una eademque convenire, sed valde diversas supponere. Ac proinde fatendum has historias ex diversis scriptoribus collectas esse, nec adhuc ordinatas neque examinatas fuisse. Nec minor videtur fuisse circa annorum computationem discrepantia in libris Chronicorum Regum Judae et libris Chronicorum Regum Israëlis. In Chronicis enim Regum Israëlis habebatur, quod Jehoram filius Aghabi regnare incepit anno secundo regni Jehorami filli Jehosaphat (vide Regum libr. 2 cap. 1 v. 17). At in Chronicis Regum Judae, quod Jehoram filius Jehosaphat regnare incepit anno quinto regni Jehorami filii Aghabi (vide cap. 8 v. 16 ejusdem libri). Et si quis praeterea historias libri Paralip. conferre velit cum historiis librorum Regum, plures similes discrepantias inveniet, quas hic non opus habeo recensere, et multo minus authorum commenta, quibus has historias conciliare conantur. Rabini namque planè delirant. Commentatores autem, quos legi, somniant, fingunt, et linguam denique ipsam planè corrumpunt. Ex. gr. cum in libro 2 Paralip. dicitur, annos quadraginta duos natus erat Aghazia, cum regnaret : fingunt quidam hos annos initium capere a regno Homri, non autem a nativitate Aghaziae : quod si possent ostendere intentum authoris librorum Paralip. hoc fuisse, non dubitaverim affirmare, eundem loqui nescivisse. Et ad hunc modum plura alia fingunt, quae si vera essent, absolute dicerem antiquos Hebraeos et linguam suam, et narrandi ordinem plane ignoravisse, nec ullam rationem neque normam Scripturas interpretandi agnoscerem, sed ad libitum omnia fingere liceret. Si quis tamen putat, me hîc nimis generaliter, nec satis cum fundamento loqui, ipsum rogo, ut hoc agat, et nobis ostendat certum aliquem ordinem in hisce historiis, quem Historici in Chronologicis sine peccato imitari possent, et dum historias interpretatur et conciliare conatur, phrases et modos loquendi, et orationes disponendi, et contexendi adeo strictè observet, atque ita explicet, ut eos secundum suam explicationem in scribendo imitari etiam possimus [8] : quod si praestiterit, manus ipsi statim dabo, et erit mihi magnus Apollo ; nam fateor, quamvis diu quaesiverim, me nihil tamen unquam simile invenire potuisse : Quin addo me nihil hîc scribere, quod dudum et diu meditatum non habuerim, et quanquam a pueritia opinionibus de Scriptura communibus imbutus fuerim, non tamen potui tandem haec non admittere. Sed non est, cur circa haec lectorem diu detineam, et ad rem desparatam provocem ; opus tamen fuit rem ipsam proponere, ut meam mentem clarius explicarem : ad reliqua igitur, quae circa fortunam horum librorum notanda suscepi, pergo. Nam venit praeterea, quae modo ostendimus, notandum, quod hi libri ea diligentia a Posteris servati non fuerint, ut nullae mendae irrepserint ; plures enim dubias lectiones animadverterunt antiquiores Scribae, et praeterea aliquot loca truncata, non tamen omnia ; an autem mendae talis notae sint, ut lectori magnam moram injiciant, de eo jam non disputo ; credo tamen eas levioris esse momenti, iis saltem, qui Scripturas liberiore judicio legunt, et hoc certò affirmare possum, me nullam animadvertisse mendam, nec lectionum varietatem circa moralia documenta, quae ipsa obscura aut dubia reddere possent. At plerique nec in reliquis aliquod vitium incidisse concedunt ; sed statuunt Deum singulari quadam providentia omnia Biblia incorrupta servasse : varias autem lectiones signa profundissimorum mysteriorum esse dicunt, idem de asterismis, qui in medio paragrapho 28 habentur, contendunt, imo in ipsis apicibus literarum magna arcana contineri. Quod sane an ex stultitia et anili devotione, an autem ex arrogantia et malitia, ut Dei arcana soli habere crederentur, haec dixerint, nescio ; hoc saltem scio, me nihil, quod arcanum redoleat, sed tantum pueriles cogitationes apud istos legisse. Legi etiam et insuper novi nugatores aliquos Kabbalistas, quorum insaniam nunquam mirari satis potui. Quod autem mendae, uti diximus, irrepserint, neminem sani judicii dubitare credo, qui textum illum Sauli (quem jam ex libr. 1 Samuël. cap. 13 v. 1 allegavimus) legit et etiam v. 2 cap. 6 Samuël. 2, nempe et surrexit et ivit David et omnis populus, qui ipsi aderat, ex Juda, ut inde auferrent arcam Dei. Nemo hîc etiam non videre potest locum, quo iverant, nempe Kirjat Jeharim [9], unde arcam auserrent, esse omissum : nec etiam negare possumus, quod v. 37 cap. 13 Sam. 2 perturbatus et truncatus sit, scilicet, et Absalom fugit ivitque ad Ptolomaeum filium Hamihud Regem Gefur, et luxit filium suum omnibus diebus, et Absalom fugit ivitque Gefur mansitque ibi tres annos [10]. Et ad hunc modum scio me antehac alia notavisse, quae impraesentiarum non occurrunt. Quod autem notae marginales, quae in hebraeis Codicibus passim inveniuntur, dubiae fuerint lectiones, nemo etiam dubitare potest, qui attendit, quod pleraeque ex magna literarum hebraicarum similitudine inter se ortae sint. Nempe ex similitudine, quam habet Kaf cum Bet, Jod cum Vau, Dalet cum Res etc. Ex. gr. ubi lib. 2 Sam. cap. 5 v. paenult. scribitur [heb.] et ineo (tempore), quo audies habetur in margine [heb.] cum audies, etc. cap. 21 Jud. v. 22 [heb.] et quando earum patres vel fratres in multitudine (h.e. saepe) ad nos venerint etc., habetur in margine [heb.] ad litigandum. Et ad hunc modum permultae deinde etiam ortae sunt ex usu literarum, quas Quiescentes vocant, quarum nimirum pronunciatio saepissime nulla sentitur, et promiscuè una pro alia sumitur. Ex. gr. Levit. cap. 25 v. 30 scribitur [heb.] et confirmabitur domus, quae est in civitate, cui non est murus, in margine autem habetur [heb.] cui est murus etc. At quamvis haec per se satis clara sint, libet rationibus quorundam Pharisaeorum respondere, quibus persuadere conantur notas marginales ad aliquod mysterium significandum ab ipsis librorum Sacrorum Scriptoribus appositas vel indicatas fuisse. Harum primam, quae quidem me parum tangit, sumunt ex usu legendi Scripturas : si, inquiunt, hae notae appositae sunt propter lectionum varietatem, quas posteri decidere non potuerunt, cur ergo usus invaluit, ut sensus marginalis ubique retineatur ? cur, inquiunt, sensum, quem retinere volebant, in margine notaverunt ? debuerant contra ipsa volumina scribere, prout legi volebant, non autem sensum et lectionem, quam maxime probabant, in margine notare. Secunda vero ratio et quae aliquam speciem prae se ferre videtur, ex ipsa rei natura sumitur. Nempe quod mendae non data opera, sed casu in Codices irrepserunt, et quod ita fit, varie contingit. At in quinque libris semper nomen [heb.] puella, uno tantum excepto loco, defectivum contra regulam Grammatices sine litera he scribitur, in margine vero rectè secundum regulam Grammatices universalem. An hoc etiam ex eo, quod manus in describendo erravit, contigerit ? quo fato id fieri potuit, ut calamus semper, quotiescunque hoc nomen occurrerit, festinaret ? deinde hunc defectum facile et sine scrupulo ex regulis Grammatices supplere et emendare potuissent. Igitur cum hae lectiones casu non contigerint, nec tam clara vitia correxerint, hinc concludunt, haec certo consilio a primis Scriptoribus facta fuisse, ut iis aliquid significarent. Verum his facile respondere possumus, nam quod ex usu, qui apud eos invaluit, argumentantur, nihil moror ; nescio quid superstitio suadere potuit, et forte inde factum est, quia utramque lectionem aeque bonam seu tolerabilem aestimabant, ideoque, ne earum aliqua negligeretur, unam scribendam et aliam legendam voluerunt. Timebant scilicet in re tanta judicium determinare, ne incerti falsam pro vera eligerent, ideoque neutram alterutri praeponere voluerunt, quod absolutè fecissent, si unam solam scribere et legere jussissent, praesertim cum in Sacris voluminibus notae marginales non scribantur : vel forte inde factum est, quia quaedam, quamvis recte descripta, aliter tamen legi, prout scilicet in margine notaverant, volebant. Ideoque universaliter instituerunt, ut Biblia secundum notas marginales legerentur. Quae causa autem Scribas moverit, quaedam expresse legenda in margine notare, jam dicam, nam non omnes marginales notae dubiae sunt lectiones, sed etiam, quae ab usu remota erant, notaverunt. Nempe verba obsoleta, et quae probati illius temporis mores non sinebant in publica concione legi. Nam antiqui Scriptores malitia privati nullis aulicis ambagibus, sed res propriis suis nominibus indicabant. At postquam malitia et luxus regnavit, illa, quae sine obscoenitate ab antiquis dicta sunt, in obscoenis haberi inceperunt. Hac autem de causa Scripturam ipsam mutare non erat opus, attamen ut plebis imbecillitati subvenirent, introduxerunt, ut nomina coitus et excrementorum honestius in publico legerentur, videlicet sicuti ipsa in margine notaverunt. Denique quicquid fuerit, cur usu factum fuerit, ut Scripturas secundum marginales lectiones legant, et interpretentur, id saltem non fuit, quod vera interpretatio secundum ipsas debet fieri. Nam praeterquam quod ipsi Rabini in Talmud saepe a Masoretis recedunt, et alias habebant lectiones, quas probabant, ut mox ostendam, quaedam insuper in margine reperiuntur, quae minus secundum usum linguae probata videntur. Ex. gr. in libr. 2 Samuël. cap. 14 v. 22 scribitur [heb.] quia Rex effecit secundum sententiam sui servi, quae constructio planè regularis est et convenit cum illa v. 15 ejusdem cap., at quae in margine habetur ([heb.] servi tui) non convenit cum persona verbi. Sic etiam v. ult. cap. 16 ejusdem libri scribitur [heb.] ut cum consultat (id est consultatur) verbum Dei, ubi in margine additur [heb.] quis pro verbi nominativo. Quod non satis accurate factum videtur, nam communis hujus linguae usus est, verba impersonalia in tertia persona singularis verbi activi usurpare, ut Grammaticis notissimum. Et ad hunc modum plures inveniuntur notae, quae nullo modo scriptae lectioni praeponi possunt. Quod autem ad secundam rationem Pharisaeorum attinet, ei etiam ex modò dictis facile respondetur, nempe quod Scribae praeter dubias lectiones verba etiam obsoleta notaverunt : Nam non dubium est, quin in lingua hebraea, sicuti in reliquis, multa obsoleta et antiquata posterior usus fecerit, et reperta fuerint ab ultimis Scribis in Bibliis, quae, uti diximus, omnia notaverunt, ut coram populo secundum tum receptum usum legerentur. Hac igitur de causa nomen [heb.] nahgar ubique notatum reperitur, quia antiquitus communis erat generis, et idem significabat, quod apud Latinos Juvenis. Sic etiam Hebraeorum metropolis vocari apud antiquos solebat [heb.] Jerusalem, non autem [heb.] Jerusalaim : de pronomine [heb.] ipse, et ipsa idem sentio, quod scilicet recentiores vau in jod mutaverunt (quae mutatio in hebraea lingua frequens est), cum genus foemininum significare volebant ; at quod antiqui non, nisi vocalibus hujus pronominis foemininum a masculino solebant distinguere. Sic praeterea quorundam verborum anomalia alia apud priores, alia apud posteros fuit, et denique antiqui literis paragogicis [heb.] singulari sui temporis elegantia utebantur. Quae omnia hîc multis exemplis illustrare possem, sed nolo taediosa lectione lectorem detinere. At si quis roget, unde haec noverim ? respondeo, quia ipsa apud antiquissimos Scriptores, nempe in Bibliis saepe reperi, nec tamen eos posteri imitari voluerunt, quae unica est causa, unde in reliquis linguis, quamvis jam etiam mortuis, tamen verba obsoleta noscuntur. Sed fortè adhuc aliquis instabit, cum ego maximam harum notarum partem dubias esse lectiones statuerim, cur nunquam unius loci plures, quam duae lectiones repertae sint ? cur aliquando non tres vel plures ? Deinde quod quaedam in Scriptis adeo manifestè Grammaticae repugnant, quae in margine rectè notantur, ut minime credendum sit scribas haerere potuisse et, utra esset vera, dubitare. Sed ad haec etiam facile respondetur, et quidem ad primum dico, plures fuisse lectiones, quam quas in nostris codicibus notatas reperimus. In Talmude enim plures notantur, quae a Masoretis neglectae sunt, et tam apertè multis in locis ab iisdem recedunt, ut superstitiosus ille corrector Bibliorum Bombergianorum tandem coactus fuerit fateri, in sua praefatione, se eos reconciliare nescire [heb.] et, inquit, hic nescimus respondere, nisi quod supra respondimus, nempe, quod usus Talmudis est Masoretis contradicere. Quare non satis cum fundamento statuere possumus, unius loci non plures quam duas lectiones unquam fuisse. Attamen facile concedo, imò credo unius loci nunquam plures, quam duas lectiones repertas fuisse, idque ob duas rationes ; nempe
I. quia causa, unde harum lectionum varietatem ortam esse ostendimus, non plures quam duas concedere potest : ostendimus enim eas potissimum ex similitudine quarundam literarum ortas fuisse. Quare dubium ferè semper huc tandem redibat, videlicet utra ex duabus literis esset scribenda Bet an Kaf, Jod an Vau, Dalet an Res etc., quarum usus frequentissimus est ; et ideo saepe contingere poterat, ut utraque sensum tolerabilem pareret. Deinde utrum syllaba longa aut brevis esset, quarum quantitas iis literis, quas Quiescentes vocavimus, determinatur. His adde, quod non omnes notae dubiae sunt lectiones; multas enim appositas esse diximus honestatis causa, et etiam ut verba obsoleta et antiquata explicarent.
II. Ratio, cur mihi persuadeo, unius loci non plures, quam duas lectiones reperiri, est, quia credo Scribas pauca admodum exemplaria reperisse, forte non plura, quam duo vel tria. In tractatu Scribarum [heb.] cap. 6. non nisi de tribus fit mentio, quae fingunt tempore Hezrae inventa fuisse, quia venditant has notas ab ipso Hezra appositas fuisse. Quicquid sit, si tria habuerunt, facile concipere possumus, duo semper in eodem loco convenisse, quin imo unusquisque mirari sane potuisset, si in tribus tantum exemplaribus tres diversae unius ejusdemque loci lectiones reperirentur. Quo autem fato factum est, ut post Hezram tanta exemplarium penuria fuerit, is mirari desinet, qui vel solum cap. I. Libr. I. Machabaeorum legerit, vel cap. 5. Libr. 12. Antiquit. Josephi. Imo prodigio simile videtur, quod post tantam tamque diuturnam persecutionem pauca illa retinere potuerint; de quo neminem dubitare opinor, qui illam historiam mediocri cum attentione legerit. Causas itaque videmus, cur nullibi plures quam duae dubiae lectiones occurrunt. Quapropter longe abest, ut ex eo, quod non plures duabus ubique dentur, concludi possit, Biblia in locis notatis data opera perperam scripta fuisse ad significanda mysteria. Quod autem ad secundum attinet, quod quaedam reperiantur adeo perperam scripta, ut nullo modo dubitare potuerint, quin omnium temporum scribendi usui repugnarent, quaeque adeo absolute corrigere, non autem im margine notare debuerant, me parum tangit, neque enim scire teneor, quae religio ipsos moverit, ut id non facerent. Et forte id ex animi sinceritate fecerunt, quod posteris Biblia, ut ut ab ipsis in paucis originalibus inventa fuerint, tradere voluerunt, atque originalium discrepantias notare, non quidem ut dubias, sed ut varias lectiones; nec ego easdem dubias vocavi, nisi quia revera fere omnes tales reperio, ut minime sciam, quaenam prae alia sit probanda. Denique praeter dubias has lectiones notaverunt insuper Scribae (vacuum spatium in mediis paragraphis interponendo) plura loca truncata, quorum numerum Masoretae tradunt; numerant scilicet viginti octo loca, ubi in medio paragrapho spatium vacuum interponitur, nescio an etiam in numero aliquod mysterium latere credunt. Spatii autem certam quantitatem religiose observant Pharisaei. Horum exemplum (ut unum adferam) habetur in Genes. cap. 4. v. 8., qui sic scribitur : Et dixit Kain Habeli fratri suo... et contigit, dum erant in campo, ut Kain etc., ubi spatium relinquitur vacuum, ubi scire expectabamus, quid id fuerit, quod Kain fratri dixerat. Et ad hunc modum (praeter illa, quae jam notavimus) a Scribis relicta vigintiocto reperiuntur. Quorum tamen multa non apparerent truncata, nisi spatium interjectum esset. Sed de his satis.
Adnotationes
- ↑ Cf. Adnot. 11. – Adnotatio 11 : Ex. gr. 2 Reg. cap. 18 v. 20 legitur in secunda persona [heb.] dixisti, sed ore tenus, etc. ; Esaiae autem cap. 36 v. 5 [heb.] ego dixi, certe verba sunt, opus esse ad bellum consilio et fortitudine. Deinde v. 22 legitur [heb.] sed forsan dicetis, in plurali, quod in Esaiae exemplari in singulari numero reperitur. Praeterea in Esaiae textu non leguntur haec (ex v. 32 citato capite) verba [heb.] <c’est pourquoy je ne doute pas que ce ne soient des paroles supposées> et ad hunc modum multae aliae variae lectiones reperiuntur, ex quibus quaenam prae caeteris eligenda sit, nemo determinabit.
- ↑ Cf. Adnot. 12. – Adnotatio 12 : Ex. gr. 2 Sam. cap. 7 v. 6 legitur [heb.] et continuo vagavi cum tentorio et tabernaculo ; 1 Paral. autem cap. 17 v. 5 [heb.] et eram de tentorio in tentorio et de tabernaculo, mutato scilicet [heb.], et [heb.]. Deinde v. 10 cit. loci Samuëlis legitur [heb.] ad affligendum eum, et Paralip. cit. cap. v. 9 [heb.] ad conterendum eum. Et ad hunc modum plures, et alias majoris momenti, discrepantias unusquisque, qui plane caecus non est nec omnino insanit, observabit, qui haec capita semel legerit.
- ↑ Cf. Adnot. 13. – Adnotatio 13 : Quod hic textus nullum aliud tempus respiciat, quam illud, quo Josephus fuit venditus, non tantum ex ipsius orationis contextu constat, sed etiam ex ipsa ipsius Judae aetate colligitur, qui tum temporis vigesimum secundum aetatis annum ad summum agebat, si ex ipsius praecedenti historia calculum facere licet. Nam ex cap. 29 v. ultimo Geneseos apparet, quod Juda natus fuerit anno decimo, a quo Jacobus patriarcha servire incepit Labano, Josephus autem decimo quarto. Cum itaque ipse Josephus, cum venderetur, aetatis decimum septimum egerit annum, ergos Judas tum temporis annos viginti et unum natus erat, non amplius. Qui igitur hanc Judae diuturnam domo absentiam ante Josephi venditionem contigisse credunt, sibi blandire student, et de Scripturae divinitate magis solliciti, quam certi sunt.
- ↑ Cf. Adnot. 14. Adnotatio 14 : Nam quod quidam putant, Jacobum 8 vel 10 annos inter Mesopotamiam, et Betel peregrinavisse, stultitiam redolet, quod pace Aben Hgezrae dixerim. Nam non tantum propter desiderium, quo sine dubio tenebatur, videndi provectissimae aetatis parentes, sed etiam et praecipue, ut votum solveret, quod voverat, cum fratrem fugeret (vide Gen. cap. 28 v. 10 et cap. 31 v. 13 et cap. 35 v. 1), quantum potuit, festinavit, ad quod etiam solvendum Deus ipsum monuit (Gen. cap. 31 v. 3 et 13) et auxilium suum, quo in patriam duceretur, promisit. Quod si tamen haec conjecturae potius, quam rationes videntur, age concedamus, Jacobum 8 vel 10, et si placet plures insuper annos brevi hoc itinere, pejori fato, quam Ulissem actum, consumpsisse. Hoc certe negare non poterunt, quod Binjamin in ultimo hujus peregrinationis anno natus fuerit ; hoc est, ex eorum sententia ac hypothesi, anno nativitatis Josephi decimo quinto, aut decimo sexto, aut circiter. Nam Jacobus anno a nativitate ipsius Josephi septimo Labano valedixit. At ex anno 17° aetatis Josephi usque ad annum, quo ipse patriarcha Egyptum peregre ivit, non plures, quam viginti duo anni numerantur, ut in hoc ipso capite ostendimus ; adeoque Binjamin eodem tempore, quo scilicet Egyptum profectus est, viginti tres, aut viginti quatuor annos ad summum habebat, quo aetatis flore nepotes eum habuisse constat (vide Gen. cap. 46 v. 21, quem confer cum v. 38, 39, 40 cap. 26 Num. et cum v. 1 et seq. cap. 8 l. 1 Paral.). Nam Belah Benjamini primogenitus duos jam filios, Ard et Nahgaman, genuerat. Quod sane non minus a ratione alienum est, quam statuere, quod Dina septennia vim passa fuerit, et reliqua, quae ex hujus historiae ordine deduximus. Atque adeo apparet, homines imperitos, dum nodos solvere student, in alios incidere, remque magis intricare, et dilacerare.
- ↑ Cf. Adnot. 15. – Adnotatio 15 : <C’est à dire en d’autres termes, et dans un autre ordre qu’ils ne se trouvent au livre de Josué.>
- ↑ Cf. Adnot. 16. – Adnotatio 16 : Rabbi Levi ben Gerson, et alii credunt hos quadraginta annos, quos Scriptura ait in libertate transactos, initium tamen sumere ab obitu Josuae ; atque adeo 8 praecedentes annos, quibus populus in ditione Kufan Rifhgataim fuit, simul comprehendere ; et 18 sequentes etiam ad censum 80 annorum, quibus Ehud et Samgar judicaverunt, adducendos ; et sic reliquos servitutis annos sub eos, quos Scriptura in libertate transactos fuisse testatur, semper comprehendi credunt. Sed quia Scriptura expresse, quot annos Hebraei in servitute, quotque in libertate fuerint, numerat, et cap. 2 v. 18 expresse narrat Hebraeorum res viventibus judicibus semper floruisse, apparet omnino, Rabinum istum, virum alias eruditissimum, et reliquos, qui ejus vestigia sequuntur, dum similes nodos solvere student, Scripturam magis corrigere, quam explicare. Quod ii etiam faciunt, qui statuunt, Scripturam in communi illa annorum supputatione non nisi politiae judaicae tempora indicare voluisse ; anarchiarum autem <(ils les appellent ainsi en haine de l’Etat populaire)> et servitutum, utpote infausta, et regni veluti interstitia, ad communem annorum censum adducere non potuisse. <Car de dire que les Hebreux n'ayent pas voulu marquer dans leurs Annales le temps de la **** de leur Republique, à cause que c'estoient des temps de malheur et comme d'interregne, ou qu'ils ayent rayé de leurs Annales les années de servitude, si ce n'est une calomnie c'est une fiction chimerique et une pure absurdité.> Nam Scriptura quidem anarchiae tempora silentio praeterire, at servitutis non minus, quam libertatis annos tradere, nec annalibus, ut somniant, expungere solet. Quod autem Hgezra <(qui est l'Escrivain de ces livres ainsi que nous l'avons fait voir)> lib. I Regum <au chapitre 6> omnes absolute annos ab exitu Aegypti <jusqu'à la quatriesme année du regne de Salomon> communi illo annorum numero comprehendere voluerit, adeo manifesta res est, ut nemo Scripturae peritus unquam de ea ambegerit. Nam, ut jam ipsius textus verba omittam, ipsa Davidis Genealogia, quae in fine libri Ruth, et I Paralip. cap. 2 traditur, vix annorum summam adeo magnam <à sçavoir à 480> patitur. Nam Naghson anno 2 ab exitu Aegypti princeps tribus Judae erat (vid. Num. 7 vs. 11 et 12), adeoque in deserto obiit <avec tous ceux qui ayant l'âge de vingt ans estoient capables de porter les armes>, et filius ejus Salma cum Josua Jordanem transiit. At is Salmon secundum illam Davidis Genealogiam Davidis atavus fuit. <Ainsi, il n'est pas necessaire de feindre que ce Shalma fût du moins âgé de quatrevingts onze ans lorsqu'il engendra Bohgar, et que celuy-cy en eût autant à la naissance de David. Car David (supposé que l'an 4 du regne de Salomon fût au rapport du chapitre 6 du 1. liv. des Rois, le 480. depuis la sortie d'Egypte) David nasquit à ce compte là, l'an 366 apres le passage du Jourdain.> Si ab hac 480 annorum summa 4 regni Salomonis, et 70 vitae Davidis, et 40, qui in desertis transacti sunt, auferantur, reperietur, Davidem natum fuisse anno 366 a transitu Jordanis, atque <partant supposé que Shalma, ayeul de David nasquit au passage mesme du Jourdain,> adeo necesse esse, ut <que Shalma, Bohgar, Obed, et Jessai,> ipsius pater, avus, abavus, atque atavus liberos (successivement> genuerint <dans leur extréme vieillesse>, cum unusquisque eorum 900 annorum esset <; et par consequent à peine se trouverait-il depuis la sortie d'Egypte jusqu'à l'an 4 du Regne de Salomon 480 ans, si l'Ecriture ne l'avait dit expressément>.
- ↑ Cf. Adnot. 17. – Adnotatio 17 : Samson natus est, postquam Philistaei Hebraeos subegerant. <On peut douter si ces vingt ans se doivent rapporter aux années de liberté, ou s’ils sont compris dans les 40 qui precedent immediatement, pendant lesquels le peuple fut sous le joug des Philistins. Pour moy j’avouë que j’y voy plus de vray-semblance, et qu’il est plus croyable que les Hebreux recouvrerent leur liberté, lors que les plus considerables d’entre les Philistins perirent avec Samson. Aussi n’ay-je rapporté ces 20 ans de Samson à ceux pendant lesquels dura le joug des Philistins, que par ce que Samson nasquit depuis que les Philistins eurent subjugué les Hebreux, outre qu’au traité du Sabbat, il est fait mention d’un certain livre de Jérusalem, où il est dit que Samson jugea le peuple 40 ans ; mais la question n’est pas de ces années seulement.>
- ↑ Cf. Adnot. 18. – Adnotatio 18 : Alias Scripturae verba corrigunt potius, quam explicant.
- ↑ Cf. Adnot. 19. – Adnotatio 19 : Kirjat Jehgarim vocatur etiam Bahgal Jehuda, unde Kimchi et alii putant, Bahgale Jehuda, quod hic transtuli ex populo Jehudae, nomen esse oppidi ; sed falluntur, qui [heb.] pluralis est numeri. Deinde, si hic Samuëlis textus cum eo, qui est in libr. 1 Paralip., conferatur, videbimus, quod David non surrexerit, et exiverit ex Bahgal, sed quod eo iverit. Quod si autor 2 Samuëlis libri locum saltem indicare studuerit, unde David arcam abstulit, tunc, ut Hebraice loqueretur, sic dixisset : et surrexit, et profectus est David etc. ex Bahgal Judae, et inde abstulit arcam Dei.
- ↑ Cf. Adnot. 20. – Adnotatio 20 : <Ceux qui se sont meslez de commenter ce Texte, l’ont corrigé de cette sorte : et Absalom s’enfuit et se retira chez Ptolomée fils de Hamihud Roy de Gesur, où il demeura trois ans, et David pleura son fils tout le temps, qu’il fut à Gesur. Mais si c’est là ce que l’on appelle interpréter, et s’il est permis de se donner cette licence dans l’exposition de l’Escriture, et de transposer de la sorte des phrases tout entières soit en ajoûtant, ou en retranchant quelque chose, j’avouë qu’il est permis de corrompre l’Escriture, et de lui donner comme à un morceau de cire autant de formes que l’on voudra.>