Index capitum
- Praefatio
- Caput I : De prophetia.
- Caput II : De prophetis.
- Caput III : De Hebraeorum vocatione. Et an donum propheticum Hebraeis peculiare fuerit.
- Caput IV : De lege divina.
- Caput V : De ratione, cur caeremoniae institutae fuerint, et de fide historiarum, nempe, qua ratione, et quibus ea necessaria sit.
- Caput VI : De miraculis.
- Caput VII : De interpretatione Scripturae.
- Caput VIII : In quo ostenditur Pentateuchon et libros Josuae, Judicum, Rut, Samuëlis et Regum non esse autographa. Deinde inquiritur, an eorum omnium scriptores plures fuerint, an unus tantum, et quinam.
- Caput IX : De iisdem libris alia inquiruntur, nempe an Hezras iis ultimam manum imposuerit : et deinde utrum notae marginales, quae in Hebraeis codicibus reperiuntur, variae fuerint lectiones.
- Caput X : Reliqui Veteris Testamenti libri eodem modo quo superiores examinantur.
- Caput XI : Inquiritur, an apostoli epistolas suas tanquam Apostoli et Prophetae, an vero tanquam Doctores scripserint.Deinde Apostolorum officium ostenditur.
- Caput XII : De vero legis divinae syngrapho, et qua ratione Scriptura sacra vocatur, et qua ratione Verbum Dei, et denique ostenditur ipsam, quatenus Verbum Dei continet, incorruptam ad nos pervenisse.
- Caput XIII : Ostenditur Scripturam non nisi simplicissima docere, nec aliud praeter obedentiam intendere ; nec de divina naturâ aliud docere, quam quod homines certa vivendi ratione imitari possunt.
- Caput XIV : Quid sit fides, quinam fideles, fidei fundamenta determinantur, et ipsa a philosophia tandem separatur.
- Caput XV : Nec theologiam rationi, nec rationem theologiae ancillari, ostenditur, et ratio, qua nobis Sanctae Scripturae authoritatem persuademus.
- Caput XVI : De reipublicae fundamentis ; de jure uniuscujusque naturali et civili : deque summarum potestatum jure.
- Caput XVII : Ostenditur neminem omnia in summam potestatem transferre posse, nec esse necesse : De republica Hebraeorum, qualis fuerit vivente Mose, qualis post ejus mortem, antequam reges elegerint, deque ejus praestantia, et denique de causis, cur respublica divina interire, et vix absque seditionibus subsistere potuerit.
- Caput XVIII : Ex Hebraeorum republica, et historiis quaedam dogmata politica concluduntur.
- Caput XIX : Ostenditur, jus circa sacra penes summas potestates omnino esse, et religionis cultum externum reipublicae paci accommodari debere, si recte Deo obtemperare velimus.
- Caput XX : Ostenditur, in libera Republica unicuique et sentire, quae velit, et quae sentiat, dicere licere.
Texte saisi d'après l'édition Gebhardt.